HISTORIA LIBRI JUDICUM

CAPUT IX: De Abimelech qui septuaginta fratres suos occidit

#Judic. IX

Post mortem Gedeonis, filii Israel fornicati sunt cum Baalim, nec fecerunt misericordiam cum domo Jerobaal. Ascendit autem Abimelech in Sichem ad omnem cognationem matris suae, et ait: Considerate quod os vestrum, et caro vestra sum. Loquimini ad omnes viros Sichem in hunc modum: Quid vobis melius est, ut dominentur vestri septuaginta viri filii Jerobaal, an ut dominetur unus vir? Et locuti sunt de eo ad omnem populum, et inclinaverunt cor populi post Abimelech, et juraverunt ei omnes in fano Baal. Quamobrem vocatum est deinceps Idolum Baalberith. Berith enim conjurationem sonat. Et tollentes de fano, septuaginta pondo argenti dederunt ei. Qui conduxit ex eo viros inopes et vagos, et ascendens in Ephra occidit omnes fratres suos super lapidem unum, excepto uno Joathan. Tunc omnes Sichimitae constituerunt Abimelech regem juxta quercum in Sichem. Si quaeritur, quomodo ergo Saul primus dicitur rex in Israel, potest dici hoc dictum esse propter regnum universale; hic autem tantum regnavit in Sichimis. Quod cum nuntiatum esset Joathan, stetit in vertice montis Garram, vel Garizim, et exclamavit ad omnes Sichimitas, qui convenerant ad diem festum Baal: Audite me, viri Sichem: Ierunt ligna silvarum ut ungerent regem supra se, et dixerunt olivae: Impera nobis. Quae noluit deserere pinguedinem suam, qua dii utuntur, et homines. Idipsum dixerunt ad ficum, quae noluit deserere dulcedinem fructus sui. Id ipsum dixerunt ad vitem, quae noluit deserere vinum, quod laetificat Deum et homines. Dixeruntque ad rhamnum: Impera super nos. Qui respondit: Venite ergo, et requiescite sub umbra mea, alioquin egrediatur ignis de rhamno, et devoret cedros Libani. Est autem rhamnus genus rubi, quod vulgo senticem appellant, asperum nimis et aculeatum sicut sentes Josephus dicit hoc inter ligna habere naturam ignem proferendi. Tunc exposuit eis paradigma dicens: Interfecistis filios Jerobaal, et filium ancillae ejus super vos constituistis regem. Si recte egistis cum Jerobaal, et domo, et filiis ejus, recte sit vobis; sin autem perverse, egrediatur ignis de Abimelech, qui devoret ipsum, et vos. Quae cum dixisset, aufugit. Factum est autem cum regnasset super Sichem tribus annis Abimelech, dedit ei Dominus spiritum malum adversus eum, et expulerunt Abimelech ab urbe et a tribu. Qui exercebat latrocinia super eos, agens praedam ex eis. Tempore vero vindemiarum intravit Gaal cum fratribus suis in Sichem. Quo descendente ad eos, descenderunt Sichimitae, vineas uvasque calcaverunt, et ingressi fanum Dei sui inter epulas, et pocula maledicebant Abimelech. Gaal quoque dicebat. Quis enim est Abimelech, ut serviamus ei? Nunquid non est filius Jerobaal. Ironice dictum est, quasi non est, sed spurius. Et addidit: Utinam daretur populus hic in manu mea, ut auferrem Abimelech de medio! Zebul quoque quem fecerat Abimelech principem in civitate, clam nuntiavit Abimelech omnia. Surrexit itaque Abimelech cum exercitu nocte, et tetendit insidias juxta urbem. Egressusque est Gaal mane, et Zebul cum eo steterunt in porta. Cumque ascendisset Abimelech cum exercitu, dixit Gaal ad Zebul: Ecce de montibus multitudo descendit. Cui Zebul: Umbras montium vides, quasi hominum capita, et hoc errore deciperis. Rursus quoque Gaal: Ecce populus quasi de umbilico terrae descendit. Cui Zebul: Ubi est os tuum nunc quo contra Abimelech loquebaris. Egredere, et pugna contra eum. Qui pugnavit, et victus est, et fugiens recepit se in urbem. Zebul autem expulit eum, et socios ejus. Sequenti die Abimelech expugnavit urbem, interfectis habitatoribus ejus, eamque destruxit ita, ut sal in ea dispergeret. Habitantes vero in turre Sichimorum ingressi sunt fanum Dei sui, quia locus munitus erat. Josephus tamen dicit profugos per provinciam congregatos supra petram munitissimam, et nitebantur eam munire, vel murare. Quod videns Abimelech ascendit in montem Selmum, et praecisum ramum ferens dixit sociis: Facite quod ego ago. Qui tollentes ramos, et circumdantes praesidium succenderunt illud, et igne, et fumo perierunt in eo mille viri, praeter mulieres et parvulos. Et recedens inde Abimelech obsedit oppidum Thebes. Erat autem turris in medio in qua receperant se Thebitae. Et nota quod a Thebis Aegyptiorum dicuntur Thebaei: a Thebis Graecorum Thebani; a Thebe Judaeorum Thebitae. Cumque Abimelech expugnaret turrim, et ignem supponere niteretur, mulier fragmen molae jaciens desuper, fregit cerebrum ejus, qui ait armigero suo: Percute me ne dicar interfectus a femina, quia interfecit eum. Hanc pestem dicit Josephus accidisse Ephraitis, eo quod jurgati sunt adversus Cedeonem ad aquas Jordanis.